- PORPHYRA
- PORPHYRAGraece Purpura (de qua voce infra) locus Constantinopoli, ubi Imperatorum Graecorum Augustae puerperiô solebant defungi, unde Porphyrogenitorum illustre cognomen, secundum Auctorem Anonymum, Histor. Orbis Terr. geogr. ac Civ. Palatium purpureum, a Constantino M. aedificatum eô fine, qui dictus est, Luitprando, l. 1. c. 2. Aliis tamen filit Imperatorum sic cognominati fuêre, quia statim geniti in purpura colligebantur, quibus favere videtur zonaras de Constantino Duca Imperatore agens, sed prior sententia doctioribus arridet magis. Idem Luitprandus, in Legat. Inaudita res est, in quit, ut porphyrogenita, h. e. inpurpura nati filia, inpurpuranata, gentibus misceatur. Infra, Sed Christophorus, aiunt, non Porphyrogenitus fuit. Vide Car. du Fresne Glossar. et Not. ad Alexiadem, ut et Macros Fratres Hierolex. nec non infra Porphyrius, Porphyrogeniti etc. Ad quam vocem alludens Nicenus contra Iudaos, Ecclesiam Christi Porphyram appellat et Christianos Porphyrogenitos, quia purpureô sanguine Agni immaculati sunt redempti. Iidem, Quo pertinet illud tralatitium de Ecclesia, Sanguine sundataetc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.